id
int64 0
88k
| work
stringclasses 102
values | author
stringclasses 10
values | citation
stringlengths 12
31
| text_original
stringlengths 2
5.01k
| text
stringlengths 1
4.1k
|
|---|---|---|---|---|---|
400
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.50.5>
|
Ne repugnantia quidem videmus?
|
Ne repugnantia quidem videmus?
|
401
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.50.6>
|
nihil est enim quod e suo genere in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno; / quod fieri qui potest?
|
nihil est enim quod e suo genere in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno; quod fieri qui potest?
|
402
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.1>
|
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
|
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
|
403
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.2>
|
nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.
|
nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.
|
404
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.3>
|
quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania?
|
quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania?
|
405
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.4>
|
eadem ratio est somniorum.
|
eadem ratio est somniorum.
|
406
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.5>
|
num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum Galba ambulare'?
|
num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse visus sum mihi cum Galba ambulare?
|
407
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.6>
|
at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta', idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med ego esse mortuum'.
|
at cum somniavit ita narravit visus Homerus adesse poeta, idemque in Epicharmo nam videbar somniare med ego esse mortuum.
|
408
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.51.7>
|
itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.
|
itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.
|
409
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.52.1>
|
'At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae vigilantes videmus.'
|
At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae vigilantes videmus.
|
410
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.52.2>
|
Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
|
Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
|
411
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.52.3>
|
ne vinulenti quidem quae faciunt eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur imbecillius assentiuntur, cumque edormierunt illa visa quam levia fuerint intellegunt.

412
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.52.4>
|
quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.
|
quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu.
|
413
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.1>
|
'At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne approbet falsa pro veris.'
|
At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne approbet falsa pro veris.
|
414
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.2>
|
Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur.
|
Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur.
|
415
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.3>
|
Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere assensionem, contra vos est.
|
Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere assensionem, contra vos est.
|
416
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.4>
|
si enim inter visa ** nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam.
|
si enim inter visa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam.
|
417
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.5>
|
Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere.
|
Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere.
|
418
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.6>
|
quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud attendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur?
|
quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud attendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur?
|
419
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.53.7>
|
non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter affecti, turn nihil interesse.

420
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.1>
|
Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
|
Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
|
421
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.2>
|
(ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.)
|
ea dico incerta quae Graeci.
|
422
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.3>
|
si enim res se ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate?
|
si enim res se ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate?
|
423
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.4>
|
quod velle efficere non mediocris insania est.
|
quod velle efficere non mediocris insania est.
|
424
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.5>
|
Similitudines vero aut geminorum aut signoruni anulis inpressorum pueriliter consectantur.
|
Similitudines vero aut geminorum aut signoruni anulis inpressorum pueriliter consectantur.
|
425
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.6>
|
quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant.
|
quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant.
|
426
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.7>
|
sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas?

427
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.8>
|
ut †sibi sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis?
|
ut sibi sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis?
|
428
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.54.9>
|
conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras; / tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest.
|
conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras; tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest.
|
429
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.1>
|
Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles ** itemque homines.
|
Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles itemque homines.
|
430
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.2>
|
deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit.

431
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.3>
|
'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni affirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?'
|
cur enim inquies ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni affirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?
|
432
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.4>
|
Primum quiderm me ad Democritum vocas; cui non assentior potius †quare fallar† potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse.
|
Primum quiderm me ad Democritum vocas; cui non assentior potius quare fallar potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse.
|
433
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.5>
|
fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse?
|
fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse?
|
434
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.6>
|
'non cognoscebantur foris': at domi; 'non ab alienis': at a suis.
|
non cognoscebantur foris: at domi; non ab alienis: at a suis.
|
435
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.56.7>
|
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum quidem similes viderentur.
|
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum quidem similes viderentur.
|
436
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.57.1>
|
Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat dinotatas, retenturum assensun nec umquam ulli viso assensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit.

437
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.57.2>
|
sed et ad ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est: ut mater geminos.
|
sed et ad ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est: ut mater geminos.
|
438
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.57.3>
|
internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si assueveris.
|
internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si assueveris.
|
439
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.57.4>
|
videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant.

440
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.58.1>
|
Neque id est contra vos; nam vobis satis esset ova illa non internoscere; nihilo enim magis assentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.
|
Neque id est contra vos; nam vobis satis esset ova illa non internoscere; nihilo enim magis assentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.
|
441
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.58.2>
|
habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit.

442
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.58.3>
|
Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum.
|
Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum.
|
443
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.58.4>
|
quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.
|
quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.
|
444
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.1>
|
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.
|
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.
|
445
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.2>
|
primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent?
|
primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent?
|
446
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.3>
|
deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi?
|
deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi?
|
447
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.4>
|
Ex his illa necessario nata est ἐποχὴ id est assensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant.
|
Ex his illa necessario nata est id est assensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant.
|
448
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.5>
|
si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus assensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam approbare non cognitum?
|
si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus assensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam approbare non cognitum?
|
449
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.6>
|
Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.
|
Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.
|
450
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.59.7>
|
mihi porro non tam certum est esse aliquid quod comprendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam assentiri rei vel falsae vel incognitae.
|
mihi porro non tam certum est esse aliquid quod comprendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam assentiri rei vel falsae vel incognitae.
|
451
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.1>
|
Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus.
|
Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus.
|
452
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.2>
|
volo igitur videre quid invenerint.
|
volo igitur videre quid invenerint.
|
453
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.3>
|
'Non solemus' inquit 'ostendere'.
|
Non solemus inquit ostendere.
|
454
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.4>
|
Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram?
|
Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram?
|
455
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.5>
|
'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'.
|
Ut qui audient inquit ratione potius quam auctoritate ducantur.
|
456
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.6>
|
Quid si utrumque, num peius est?
|
Quid si utrumque, num peius est?
|
457
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.7>
|
Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit.
|
Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit.
|
458
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.8>
|
an in eo auctoritas nihil obest?
|
an in eo auctoritas nihil obest?
|
459
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.9>
|
mihi quidem videtur vel plurimum.
|
mihi quidem videtur vel plurimum.
|
460
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.60.10>
|
quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?
|
quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?
|
461
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.61.1>
|
Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam asseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus.
|
Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam asseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus.
|
462
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.61.2>
|
Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere.
|
Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum me autem appellabat et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere.
|
463
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.61.3>
|
Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione omni, orbat sensibus?

464
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.61.4>
|
et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na tura ademerat sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.

465
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.62.1>
|
sublata enim assensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest.
|
sublata enim assensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest.
|
466
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.62.2>
|
Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere.
|
Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere.
|
467
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.62.3>
|
an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae cognosci comprendi percipi possit?
|
an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci comprendi percipi possit?
|
468
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.62.4>
|
vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'
|
vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.
|
469
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.62.5>
|
Quae cum dixisset ille, finem fecit.
|
Quae cum dixisset ille, finem fecit.
|
470
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.1>
|
Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.
|
Hortensius autem vehementer admirans quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius me quoque, iocansne an ita sentiens non enim satis intellegebam, coepit hortari ut sententia desisterem.
|
471
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.2>
|
Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto.
|
Tum mihi Catulus Si te inquit Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto.
|
472
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.3>
|
illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare.
|
illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare.
|
473
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.4>
|
tantum enim te non modo monuit' inquit arridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te comperisse dixisses.
|
tantum enim te non modo monuit inquit arridens, ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te comperisse dixisses.
|
474
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.5>
|
hoc quaeso cave ne te terreat.
|
hoc quaeso cave ne te terreat.
|
475
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.6>
|
de causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.'
|
de causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.
|
476
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.63.7>
|
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.
|
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.
|
477
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.64.1>
|
tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus.
|
tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus.
|
478
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.64.2>
|
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam.
|
Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam.
|
479
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.64.3>
|
aggrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.
|
aggrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.
|
480
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.65.1>
|
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto.
|
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto.
|
481
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.65.2>
|
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
|
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
|
482
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.65.3>
|
itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.

483
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.1>
|
qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?
|
qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?
|
484
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.2>
|
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.
|
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.
|
485
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.3>
|
Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi approbem qui numquam assentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente.
|
Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi approbem qui numquam assentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente.
|
486
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.4>
|
ego vero ipse et magnus quidam sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', ut ait Aratus, eoque directius gubernant quod earn tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' — sed Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore specie non ad tenue limatas; eo fit ut errem et vager latius.
|
ego vero ipse et magnus quidam sum opinator non enim sum sapiens et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto, ut ait Aratus, eoque directius gubernant quod earn tenent quae cursu interiore brevi convertitur orbe sed Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore specie non ad tenue limatas; eo fit ut errem et vager latius.
|
487
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.5>
|
Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur.
|
Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur.
|
488
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.6>
|
visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam assentior.
|
visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam assentior.
|
489
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.7>
|
nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi.
|
nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi.
|
490
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.8>
|
non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere.
|
non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere.
|
491
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.9>
|
sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni assentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius.

492
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.10>
|
Quid quid igitur loquar de firmitate sapientis?
|
Quid quid igitur loquar de firmitate sapientis?
|
493
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.11>
|
quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis.
|
quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis.
|
494
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.66.12>
|
quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera: /
|
quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam mox referam me ad ordinem, haec primum conclusio quam habeat vim considera:
|
495
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.67.1>
|
'si ulli rei sapiens assentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei assentietur'.
|
si ulli rei sapiens assentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei assentietur.
|
496
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.67.2>
|
hanc conclusionem Arcesilas probabat; confirmabat enim et primum et secundum.
|
hanc conclusionem Arcesilas probabat; confirmabat enim et primum et secundum.
|
497
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.67.3>
|
Carneades non numquam secundum illud dabat, assentiri aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris.
|
Carneades non numquam secundum illud dabat, assentiri aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis, et recte ut mihi videris.
|
498
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.67.4>
|
sed illud primum, sapientem si assensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici dicunt et eorum astipulator Antiochus; posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere.

499
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.68.1>
|
Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo assentiendi periculosa esse videtur et lubrica.
|
Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo assentiendi periculosa esse videtur et lubrica.
|
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.