Dataset Viewer
Auto-converted to Parquet Duplicate
id
int64
0
88k
work
stringclasses
102 values
author
stringclasses
10 values
citation
stringlengths
12
31
text_original
stringlengths
2
5.01k
text
stringlengths
1
4.1k
0
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.1.1>
In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.
In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.
1
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.1.2>
quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus.
quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus.
2
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.1.3>
paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo), ad suam villam reduximus.
paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est satis enim longo intervallo, ad suam villam reduximus.
3
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.2.1>
hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi.
hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi.
4
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.2.2>
Tum Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere potius ecquid ipse novi.
Tum Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere potius ecquid ipse novi.
5
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.2.3>
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
6
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.2.4>
Minime vero inquit ille; intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum (me autem dicebat) quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.
Minime vero inquit ille; intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum me autem dicebat quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.
7
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.3.1>
Et ego Ista quidem inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere.
Et ego Ista quidem inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium nihil enim eius modi celare possumus, non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere.
8
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.3.2>
illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere.
illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere.
9
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.3.3>
sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.

10
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.4.1>
Tum ille:
Tum ille:
11
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.4.2>
'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris.
Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris.
12
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.4.3>
itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
13
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.4.4>
nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.

14
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.4.5>
itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.
itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.
15
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.5.1>
Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor.

16
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.6.1>
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius.
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius.
17
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.6.2>
quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui?
quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum ita enim appellat atomos concursione fortuita loqui?
18
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.6.3>
nostra tu physica nosti; quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere?

19
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.6.4>
Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
20
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.7.1>
sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus se sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari quidem); si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum.
sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi quod bonum quale sit negat omnino Epicurus se sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari quidem; si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum.
21
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.7.2>
Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a diis datum munus homini; / sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex [a] fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.
Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a diis datum munus homini; sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex a fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.
22
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.8.1>
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem.
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui nihil enim magnopere meorum miror feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem.
23
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.8.2>
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae more scribere voluimus, si modo consecuti sumus.'
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae more scribere voluimus, si modo consecuti sumus.
24
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.8.3>
Tum ego Sunt inquam ista Varro.
Tum ego Sunt inquam ista Varro.
25
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.9.1>
nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere.
nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere.
26
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.9.2>
tu aetatem patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum.

27
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.10.1>
Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nescient.
Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nescient.
28
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.10.2>
sed eam mihi non sane probas; immo vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca poterunt non contemnent sua.
sed eam mihi non sane probas; immo vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca poterunt non contemnent sua.
29
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.10.3>
quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant?
quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant?
30
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.10.4>
an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum—quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum.
an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarumquanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum.
31
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.10.5>
oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.
oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.
32
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.11.1>
Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
Ego autem Varro dicam enim ut res est, dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
33
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.11.2>
aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.

34
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.12.1>
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum.

35
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.12.2>
quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.
quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.
36
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.1>
Tum ille:
Tum ille:
37
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.2>
'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te.
Istuc quidem considerabo, nec vero sine te.
38
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.3>
sed de te ipso quid est' inquit quod audio?
sed de te ipso quid est inquit quod audio?
39
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.4>
Quanam inquam de re?
Quanam inquam de re?
40
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.5>
Relictam a te veterem Academiam inquit, tractari autem novam.
Relictam a te veterem Academiam inquit, tractari autem novam.
41
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.6>
Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere?
Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere?
42
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.7>
certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime.
certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime.
43
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.8>
quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, †negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
44
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.13.9>
Est inquit ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
Est inquit ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
45
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.14.1>
Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul assidamus inquam si videtur.
Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul assidamus inquam si videtur.
46
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.14.2>
Sane istuc quidem inquit, sum enim admodum infirmus.
Sane istuc quidem inquit, sum enim admodum infirmus.
47
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.14.3>
sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.
sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.
48
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.14.4>
Mihi vero ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?
Mihi vero ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?
49
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.14.5>
Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus omnes.
Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus omnes.
50
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.15.1>
Tum Varro ita exorsus est:
Tum Varro ita exorsus est:
51
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.15.2>
'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
52
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.16.1>
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.

53
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.16.2>
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.

54
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.17.1>
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.

55
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.17.2>
nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt.

56
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.17.3>
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.

57
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.17.4>
ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.
ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.
58
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.18.1>
Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.
Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.
59
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.18.2>
abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
60
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.18.3>
Sed quid ago' inquit aut sumne sanus qui haec vos doceo?
Sed quid ago inquit aut sumne sanus qui haec vos doceo?
61
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.18.4>
nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.
nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.
62
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.18.5>
Tum Atticus Tu vero inquit perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.
Tum Atticus Tu vero inquit perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.
63
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.18.6>
Quid me inquam putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum.
Quid me inquam putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum.
64
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.19.1>
Pergamus igitur inquit, 'quoniam placet.
Pergamus igitur inquit, quoniam placet.
65
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.19.2>
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.

66
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.19.3>
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.

67
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.19.4>
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem; / animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur.
corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem; animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur.
68
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.20.1>
naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia; in qua quod inchoatum est neque absolutum progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.

69
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.21.1>
ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent.
ergo haec animorum; vitae autem id enim erat tertium adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent.
70
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.21.2>
Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt.
Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt.
71
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.21.3>
hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.
hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.
72
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.21.4>
ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut ad tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam.
ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut ad tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam.
73
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.21.5>
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, / atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
74
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.22.1>
id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
75
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.22.2>
communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur.

76
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.22.3>
itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.
itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.
77
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.23.1>
Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione earum rerum quas natura praescriberet.
Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione earum rerum quas natura praescriberet.
78
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.23.2>
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.

79
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.23.3>
Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.
Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.
80
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.24.1>
De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid.
De natura autem id enim sequebatur ita dicebant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid.
81
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.24.2>
in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur.

82
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.24.3>
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant—dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabantdabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.
83
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.24.4>
Nos vero inquit Atticus; quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.
Nos vero inquit Atticus; quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.
84
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.25.1>
Bene sane facis; sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.

85
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.25.2>
qualitates igitur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
qualitates igitur appellavi quas Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
86
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.25.3>
et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda.
et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda.
87
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.25.4>
quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.
quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.
88
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.1>
'Tu vero' inquam Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum.
Tu vero inquam Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum.
89
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.2>
Audebimus ergo inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit.—
Audebimus ergo inquit novis verbis uti te auctore, si necesse erit.
90
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.3>
earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae.
earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae.
91
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.4>
principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
92
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.5>
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra.
itaque aer hoc quoque utimur enim pro Latino et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra.
93
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.6>
ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.
ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.
94
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.26.7>
quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur.
quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur.
95
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.27.1>
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
96
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.27.2>
quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.
quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.
97
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.28.1>
et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus.

98
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.28.2>
Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat); / quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna nihil enim valentius esse a quo intereat; quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
99
cic. ac.
cic
<cic. ac. 1.30.1>
Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
End of preview. Expand in Data Studio

Latin Classical Authors Corpus

This dataset contains processed texts from classical Latin authors, serving as a retrieval corpus for intertextuality research. It is part of a larger collection focused on detecting intertextual relationships between Jerome (Hieronymus), Cicero and classical Latin literature.

dataset

Related Datasets

This corpus is part of the Latin Jerome Intertextuality collection:

  • Queries: latin-classical-intertextuality-queries - The whole works of Hieronymus and Lactantius are used as queries for finding intertextual relationships (referencing authors).
  • Corpus: latin-classical-intertextuality-corpus - As corpus a selection of Classical Latin authors serving as retrieval target for intertextuality search. The authors are: Catullus, Cicero, Horatius, Lucanus, Lucretius, Martial, Ovidius, Propertius, Tibullus, Vergilius (referenced authors).
  • Labels: latin-classical-intertextuality-labels - Ground truth labels of verified intertextual relationships between Jerome + Lactantius and a selection of classical authors.

Dataset Structure

Each entry contains the following structured fields:

  • id: Unique identifier for each text passage
  • text: Cleaned Latin text passage (primary field for retrieval)
  • text_original: Original text before cleaning
  • author: Author name
  • work: Work title/identifier
  • citation: Citation or position information

Usage

Example usage of the dataset with the Hugging Face datasets library:

from datasets import load_dataset

# Load the corpus
corpus = load_dataset("julian-schelb/latin-jerome-corpus")
print(f"Corpus size: {len(corpus['train'])}")

# Access a sample
sample = corpus['train'][0]
print(f"Author: {sample['author']}")
print(f"Work: {sample['work']}")
print(f"Text: {sample['text'][:100]}...")

Project Affiliation

This work was supported by the German Research Foundation (DFG, Forschungsgemeinschaft) in the project "Zitieren als narrative Strategie. Eine digital-hermeneutische Untersuchung von Intertextualitätsphänomenen am Beispiel des Briefcorpus des Kirchenlehrers Hieronymus." [Grant ID: 382880410]

Click here to learn more about this project.

Contributors

This dataset is the result of a collaborative effort: Prof. Barbara Feichtinger, Dr. Marie Revellio, Michael Wittweiler, Franziska Schropp, Julian Schelb, Jun.-Prof. Dr. Andreas Spitz. This is not an exhaustive list, and we are grateful to all individuals who have supported this project in any capacity.

Citation

Please cite this dataset as follows:

TBD

Sources

The texts in this corpus are sourced from the following digital repositories and critical editions:

Autor Werk Quelle Edition
Vergil Aeneis Corpus Corporum (CC) Greenough 1900
Georgica Corpus Corporum (CC) Greenough 1900
Eklogen Corpus Corporum (CC) Greenough 1900
Ovid Amores Corpus Corporum (CC) Ehwald 1907 Teubner
Ars Corpus Corporum (CC) Ehwald 1907 Teubner
Ex ponto Corpus Corporum (CC) Wheeler 1939
Fasti Corpus Corporum (CC) Frazer 1933
Heroides Corpus Corporum (CC) Ehwald 1907 Teubner
Ibis Corpus Corporum (CC) Merkel/Ehwald 1889 Teubner
Medicamina Corpus Corporum (CC) Ehwald 1907 Teubner
Metamorphosen Corpus Corporum (CC) Magnus 1892
Remedia Corpus Corporum (CC) Ehwald 1907 Teubner
Tristia Corpus Corporum (CC) Wheeler 1939
Martial Epigrammata Corpus Corporum (CC) Heraeus 1925
Lukrez De rerum natura Corpus Corporum (CC) Martin 1934 Teubner
Lucanus Pharsalia Corpus Corporum (CC) Weise 1835
Horaz Carmen Saeculare Corpus Corporum (CC) Shorey 1898
Carmina Corpus Corporum (CC) Shorey 1919
ars poetica Corpus Corporum (CC) Smart 1836
epistolae Corpus Corporum (CC) Fairclough 1929
Epoden Corpus Corporum (CC) Vollmer 1912
Satiren Corpus Corporum (CC) Smart 1836
Catull Carmina Tesserae project (Tess) Merill
Properz elegiae Tesserae project (Tess) Mueller 1898
Tibull elegiae Tesserae project (Tess) Postgate 1915
Cicero Tesserae project (Tess)
Hieronymus Briefe OpenGreekandLatin Project Hilberg 1910
restliche Werke Corpus Corporum (CC) Patrologia Latina 1845
Abbreviation Source Name URL
CC Corpus Corporum mlat.uzh.ch
Tess Tesserae project GitHub
Downloads last month
54

Collection including julian-schelb/latin-classical-intertextuality-corpus