id
int64 0
88k
| work
stringclasses 102
values | author
stringclasses 10
values | citation
stringlengths 12
31
| text_original
stringlengths 2
5.01k
| text
stringlengths 1
4.1k
|
|---|---|---|---|---|---|
200
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.7.3>
|
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.
|
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.
|
201
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.7.4>
|
quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare.
|
quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare.
|
202
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.7.5>
|
Quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus.
|
Quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus.
|
203
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.7.6>
|
etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus.

204
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.7.7>
|
neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat; / nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5 sequi facile, affirmare vix possumus.
|
neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat; nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus.
|
205
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.8.1>
|
hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta et quibus et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur.
|
hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta et quibus et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur.
|
206
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.8.2>
|
Nam ceteri primum ante tenentur astricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una aliquoius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quanicumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt.

207
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.9.1>
|
nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis).
|
nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis.
|
208
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.9.2>
|
sled ut potuerint, aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.

209
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.9.3>
|
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus.

210
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.9.4>
|
quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare.
|
quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare.
|
211
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.9.5>
|
cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
|
cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
|
212
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.1>
|
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.'
|
Hic Catulus Etsi heri inquit id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.
|
213
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.2>
|
'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo integram servatam oportuit.
|
Equidem inquit Hortensius feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo integram servatam oportuit.
|
214
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.3>
|
et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.'
|
et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.
|
215
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.4>
|
Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam quam valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor.
|
Tum ille Non sane inquit Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam quam valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor.
|
216
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.5>
|
dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non fuerint vinci me malim quam vincere.
|
dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non fuerint vinci me malim quam vincere.
|
217
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.6>
|
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
|
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
|
218
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.7>
|
agam igitur sicut Antiochus agebat.
|
agam igitur sicut Antiochus agebat.
|
219
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.8>
|
nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'
|
nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.
|
220
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.10.9>
|
Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.
|
Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.
|
221
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.11.1>
|
LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et An- tiochum saepe disputantem audiebam — sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant; et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit.
|
LUC. At ille Cum Alexandriae pro quaestore inquit essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et An- tiochum saepe disputantem audiebam sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant; et homo natura lenissumus nihil enim poterat fieri illo mitius stomachari tamen coepit.
|
222
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.11.2>
|
mirabar; nec enim umquam ante videram.
|
mirabar; nec enim umquam ante videram.
|
223
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.11.3>
|
at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando.
|
at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando.
|
224
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.11.4>
|
negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari poterat, nam aderant mei familiares docti homines P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse.

225
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.12.1>
|
tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.
|
tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.
|
226
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.12.2>
|
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.
|
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.
|
227
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.12.3>
|
itaque complures dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus.

228
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.12.4>
|
sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est; minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior.

229
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.12.5>
|
ad Arcesilan Carneademque veniamus.'
|
ad Arcesilan Carneademque veniamus.
|
230
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.12.6>
|
Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est:
|
Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est:
|
231
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.13.1>
|
'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur.
|
Primum mihi videmini me autem nomine appellabat cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur.
|
232
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.13.2>
|
repetunt i a P. Valerio qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; turn ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium.

233
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.13.3>
|
illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam aiunt Tib. Graccho legum auctores fuisse, alterum quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur obscurius.

234
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.13.4>
|
addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentiuntur.
|
addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentiuntur.
|
235
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.13.5>
|
horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt.
|
horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt.
|
236
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.14.1>
|
similiter vos cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et Socratem profertis.
|
similiter vos cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et Socratem profertis.
|
237
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.14.2>
|
Sed neque Saturninus, ut nostram inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia.
|
Sed neque Saturninus, ut nostram inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia.
|
238
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.14.3>
|
Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam affirmare plusque profiteri se scire quam sciant.

239
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.15.1>
|
Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus?
|
Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus?
|
240
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.15.2>
|
nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn exortus est ut in optuma re publica Tib. Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse.

241
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.15.3>
|
Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione quam Graeci εἰρωνείαν vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.
|
Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione quam Graeci vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.
|
242
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.16.1>
|
Sed fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere.

243
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.16.2>
|
cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni turn admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade.
|
cuius primo non admodum probata ratio quamquam floruit cum acumine ingeni turn admirabili quodam lepore dicendi proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade.
|
244
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.16.3>
|
qui est quartus ab Arcesila; audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset.
|
qui est quartus ab Arcesila; audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset.
|
245
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.16.4>
|
sed ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui ilium audierant admodum floruerunt.
|
sed ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui ilium audierant admodum floruerunt.
|
246
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.16.5>
|
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur.
|
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit declarat multitudo librorum, ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur.
|
247
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.17.1>
|
iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit.
|
iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit.
|
248
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.17.2>
|
Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.
|
Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.
|
249
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.17.3>
|
Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod comprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείᾳ — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
|
Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod comprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi me appellabat iocans hoc licere soli putet sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
|
250
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.17.4>
|
Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
|
Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
|
251
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.18.1>
|
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
|
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
|
252
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.18.2>
|
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.

253
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.18.3>
|
cum enim ita negaret quicquam esse quod comprehendi posset (id enim volumus esse ἀκατάλημπτον), si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro φαμτασίᾳ verbum satis hesterno sermone trivimus) — visum igitur inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?) — hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse comprehendi.
|
cum enim ita negaret quicquam esse quod comprehendi posset id enim volumus esse , si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum iam enim hoc pro verbum satis hesterno sermone trivimus visum igitur inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset id nos a Zenone definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit? hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse comprehendi.
|
254
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.18.4>
|
ita inprudens co quo minime volt revolvitur.
|
ita inprudens co quo minime volt revolvitur.
|
255
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.18.5>
|
Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.
|
Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.
|
256
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.19.1>
|
Ordiamur igitur a sensibus.
|
Ordiamur igitur a sensibus.
|
257
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.19.2>
|
quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.

258
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.19.3>
|
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa.
|
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa.
|
259
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.19.4>
|
meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et inpediunt.
|
meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et inpediunt.
|
260
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.19.5>
|
itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii.
|
itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii.
|
261
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.19.6>
|
quod idem fit in vocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.
|
quod idem fit in vocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.
|
262
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.20.1>
|
Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus.
|
Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus.
|
263
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.20.2>
|
quam multa vident pictores in umbris et in eminentia quae nos non videmus; quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem.

264
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.20.3>
|
nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen.
|
nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen.
|
265
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.20.4>
|
quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat?

266
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.1>
|
Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec:
|
Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec:
|
267
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.2>
|
'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
|
illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
|
268
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.3>
|
hoc asperum': animo iam haec tenemus comprehensa non sensibus.
|
hoc asperum: animo iam haec tenemus comprehensa non sensibus.
|
269
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.4>
|
'ille' deinceps 'equus est, ille canis'.
|
ille deinceps equus est, ille canis.
|
270
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.5>
|
cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectuntur:
|
cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectuntur:
|
271
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.6>
|
'si homo est, animal est mortale rationis particeps'.
|
si homo est, animal est mortale rationis particeps.
|
272
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.21.7>
|
Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest.
|
Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest.
|
273
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.1>
|
quod si essent falsae notitiae (ἐννοίας enim notitias appellare tu videbare) — si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?
|
quod si essent falsae notitiae enim notitias appellare tu videbare si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?
|
274
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.2>
|
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur.
|
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur.
|
275
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.3>
|
quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo comprehendit et tenet?
|
quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo comprehendit et tenet?
|
276
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.4>
|
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat?
|
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat?
|
277
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.5>
|
quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensatenere videmus alterum non item.
|
quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensatenere videmus alterum non item.
|
278
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.6>
|
cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo.

279
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.22.7>
|
quid enim est quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa perceperit?
|
quid enim est quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa perceperit?
|
280
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.23.1>
|
Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprendi multa posse.
|
Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprendi multa posse.
|
281
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.23.2>
|
in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam 5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo.
|
in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo.
|
282
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.23.3>
|
quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet comprehensi percepti cogniti constituti.

283
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.23.4>
|
nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi is rebus assensus sit quae falsae esse non possint.
|
nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi is rebus assensus sit quae falsae esse non possint.
|
284
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.24.1>
|
Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae?
|
Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae?
|
285
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.24.2>
|
deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur?
|
deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur?
|
286
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.24.3>
|
cum vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia?
|
cum vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia?
|
287
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.24.4>
|
Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum.
|
Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum.
|
288
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.24.5>
|
nam aliter appetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id appetimus quod est visum) moveri non potest.
|
nam aliter appetitio eam enim volumus esse qua ad agendum impellimur et id appetimus quod est visum moveri non potest.
|
289
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.25.1>
|
illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso.
|
illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso.
|
290
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.25.2>
|
quo modo autem moveri animus ad appetendum potest, si id quod videtur non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum?
|
quo modo autem moveri animus ad appetendum potest, si id quod videtur non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum?
|
291
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.25.3>
|
itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur.
|
itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur.
|
292
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.25.4>
|
quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.
|
quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.
|
293
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.26.1>
|
Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis?
|
Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis?
|
294
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.26.2>
|
nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio confirmata quaerendo; quaestio autem est appetitio cognitionis quaestionisque finis inventio; at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante fuerunt aperta sunt, turn inventa dicuntur: sic et initium quaerendi et exitus percipiundi et comprendendi tenet.

295
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.26.3>
|
itaque argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξις, ita definitur:
|
itaque argumenti conclusio, quae est Graece , ita definitur:
|
296
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.26.4>
|
'ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit'.
|
ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit.
|
297
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.27.1>
|
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?

298
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.27.2>
|
ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum?
|
ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum?
|
299
|
cic. ac.
|
cic
|
<cic. ac. 2.27.3>
|
sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse.
|
sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis quae philosophi vocant , quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse.
|
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.